SCRIBE VOCABULA ABSENTIA

i. est aer qui in pulmones ducitur.
ii. est vir qui nuntia portat.
iii. est aqua quae de nubibus cadit.
iv. est animal quod ululat.
v. est pars superior corporis humani.
vi. est tempus anni quo folia de arboribus cadunt.
vii. sunt viri qui magnam pecuniam habent.
viii. est cibus ovium.
ix. est pars corporis humani qua auditur.
x. sunt montes parvi.
xi. est tempus anni quo omnes campi pleni florum sunt.
xii. est fluvius magnus.
xiii. est magnum in muro ostium per quod in oppidum intramus.
xiv. est prima pars rerum.
xv. est animal mite (non ferox) quod a pastore et cane ducitur.
xvi. est tempus anni quo montes nive operiuntur.
xvii. est vir qui multos servos habet.
xviii. sunt viri qui homines aegros sanant.
xix. est fructus vel ruber vel viridis qui de arbore cadit.
xx. est fluvius parvus.
xxi. est spatium villae ubi imber cadit.
xxii. est magna stella clarissima quae die in caelo per se ipsam lucet.
xxiii. est tempus anni quo multum sudatur.
xxiv. est instrumentum in quo domini a servis suis portantur.
xxv. sunt homines qui in castris habitant.
xxvi. sunt filii parvi avium.
xxvii. est deus qui tridentem magnum habet.
xxviii. est ornamentum quod in digito ponitur.
xxix. est mare magnum.
xxx. sunt animalia quae hinniunt.