Pensa Latīna
Salvē, viātor!
Quō linguam Latīnam melius discās et exerceās hanc pāginam creāvī multa exercitia continentem.
Duae sectiōnēs invenientur:
· altera, in quā exercēbis librum Familia Rōmāna nōminātum, partēs in trēs dīvīsa: 'Dē Linguā Latīnā', 'Vocābula Nova' et 'Exercitia Grammaticae'. Quoniam haec omnia pensa ā mē creāta sunt, in librō Familia Rōmāna nōminātō nōn invenientur.
· altera in quā alia exercitia agēs post librum lectum Colloquia Persōnārum nōminātum.
Pāgina nōndum fīnīta est sed paulātim nova exercitia inclūdentur.
Abhinc paucōs diēs, novam sectiōnem nōndum implētam, in scholā nōminātam, habēmus. In eā pelliculae erunt in scholā incīssae ut monstrēntur aliquae exempla praxum quae cum discipulīs agī possint et quae iuvent ut lingua Latīna et facilē et bene et iucundē discātur.
Sī putās menda vīdisse seu aliquod dubium habēs, nōlī dēsinere Esta dirección electrónica esta protegida contra spam bots. Necesita activar JavaScript para visualizarla et grātē stātim respondēbō.
Et nunc disce bene linguam Latīnam multīs exercitiīs hīc contentīs.
Valē, viātor, valē!
Ecce rēs novae quās inveniētis (X Iūliī 2012):
- Pensa ut librum Colloquia Persōnārum nōminātum exerceātis iam inclūdī in hīs diēbus incipient. Lege bene bis, ter, quater, ... centiēs singula docta colloquia et... perficiēs quodque optimē responsum!











